- CALAMUS Tibialis
- CALAMUS Tibialisseu Auleticus, dictus est, qui tibiis idoneus. Et quidem inter varii generis harundineta, quibus abundabat Orchomenius lacus, harundinem tibialis calami etiam gignebat, cuius duo genera Zeugita, et Bombycias; ille, quod ex uno eius internodio binae tibiae dextra et sinistra, quod et tibiarum ζεῦγος, formabantur: iste, quod ex eo Bombyces, genus quoddam tibiae, fierent, dictus. Pars vero illa lacus, ubi optimi nascebantur calami huiusmodi, Pelecania appellata est, quâ parte in paludem Cephisus etiam influit. Ut autem calamus auleticus utilis eslet, inundans aqua bienniô minimum residere debebat: si plus permanfislet, eô melior erat; Ubi vero maturius recessislet, harundo non bona fiebat τοῖς ζεύγεσι, paribus tibiarum, sed tantum βόμβυξι. Porro, cum Theophrastus arundinem in genere, ut coetera, in mares dividat ac feminas; ubi ad species et differentias venit, tibialem distare facit a coeteris, τῆ ἀτροφία τῆς φύσεως, quod inantor et gracilior sit, καὶ ὅλος θῆλυς τῇ προσοψει, et totus femineus aspectu. Nam et latius folium habere et candidius, min us etiam lanuginis, quam coeterae; imo et reperiri, quae nihil habeant, ἐυενουχίας hinc vocitatatas, i. e. spadones, e quibus optima fieri tibiarum paria. Frebant autem duae ex uno internodio, in zeugite, undeut ad ζδγοποϊίαν calamus hic aptus esset, crassior evadere debebat, et in maiorem adolescere amplitudinem, inundatione per biennium manente, uti dictum: at in bombyce una tantum capiebatur, quae proin aeque longa erat, ac duae coeterae etc. Vide Salmasium ubi supra p. 117. et seqq. ut et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.